— XV 28 —
§. 598.
Quae saepius sensi, saepius imaginatus sum, clarius praevideo, quam quae
ra-
— 216 —
rius, §563, 596. Imaginationes iam sensa, id est fortissime percepta, sistunt,
§542, 558. Hinc fortiores etiam hae praevisionibus nondum fortissime percepta
sistentibus, §597, eas una cum sensationibus gnaviter obscurant, §529. Cumque
praevisio propius instantis possit esse clarior praevisione remotius instantis,
§597, obscurabit in eo casu etiam praevisio propioris praevisionem remotioris,
remotiorisque obscuritas propioris illustrabit praevisionem, §549. Ergo aeque
clare sentiendorum propius instans clarius praevideo, quam remotius, §. 549.
Baumgarten Met XV, 28, §598