— XV 27 —
§. 597.
Cum repraesentem, hinc et praevideam, §595, pro positu corporis mei,
§512, ea vero, quae externe sentio, propiora sint corpori, quam quae praevideo,
— XV 28 —
olim demum sensurus, §535, 595, patet, cur his illa possint clariora et fortiora
esse, §529. Quia hinc sensationes praevisionibus coexsistentes eas adhuc obscurant,
§542, nihil tam clare praevideo, quam sensurus sum, sed ita tamen,
ut gradus claritatis in praevisione a gradu claritatis in futura sensatione dependeat,
§. 596.
Baumgarten Met XV, 27-28, §597