— 486 —
      Porro cum secundum sententiam talem media specifice rariora partibus
maxime distentis et magno volumine praeditis constare opus sit, quo tandem
pacto illis interstitia corporum densiorum, quae secundum eandem sententiam
artiora sunt, pervia esse possunt, quemadmodum ignem, fluidum magneticum,
electricum corpora permeare facillime constat? Nam particulae maiori volumine
praeditae quomodo in interstitia, ipsis angustiora, semet penetrare possint,
iuxta cum ignarissimis ignoro.
Kant MoPh 486