— XV 27 —
§. 594.
Dormientis phantasia magis effrenis, §571, et facultas fingendi exorbitantior,
quam vigilantis, §592, non obscuratas fortioribus sensationibus vividiores
imaginationes et fictiones producunt, §549. Quorum somnia comitari solent
observabiliores motus corporis externi sensationum similium in vigilantibus comites,
sunt noctambuli*). Qui vero vigilantes quasdam imaginationes pro sensationibus
habere solent, [Unknown rendering: extended]phantastae[End rendering] (visionarii, fanatici), qui eas prorsus cum sensationibus
confundunt, sunt deliri, ut adeo delirium**) sit status vigilantis imaginationes
pro sensationibus, sensationes pro imaginationibus habitualiter habentis.
*) Nachtwandler. **) verrückte Leute.
SECTIO VIII.

PRAEVISIO.

Baumgarten Met XV, 27, §594