— XV 27 —
§. 593.
Dormiens si clare imaginor, somnio*). Imaginationes somniantis sunt somnia
subiective sumpta
**), cf. §91, vel vera, §571, vel fallacia, §588, 591, vel per
naturam animae actuata, secundum §561, 574, 580, 583, 590, naturalia, §470,
vel non naturalia animae, quae sunt ipsi praeternaturalia. Haec si per naturam
universam non actuantur, erunt supernaturalia, §. 474.
*) träumen. **) ein Traum in der Seele.
Baumgarten Met XV, 27, §593