— XV 26 —
§. 592.
Facultas fingendi minima esset, quae duo minima tantum fortissima phantasmata
remississime combinaret, aut unicam unius maximi
— 213 —
phantasmatis partem
minimam levissime praescinderet, §530, 589. Ergo quo plura, quo maiora, quo
— XV 27 —
minus fortia combinabit, quo plures, quo maiores, quo plurium, quo minorum
phantasmatum partes, quo magis praescindet, quo magis utrumque facit, quoque
fortius, hoc maior est, §219, 590. Maior facultas fingendi fertilis*) (fecunda),
ad chimaeras proclivis exorbitans**) (extravagans, rhapsodica), ab iis cavens
architectonica***) dici potest. Aesthetica mythica est aesthetices pars de
fictionibus excogitandis et proponendis.
*) eine fruchtbare. **) unbändige. ***) wohlgeordnete Gabe zu dichten.
Baumgarten Met XV, 26-27, §592