— XV 26 —
SECTIO VII.

FACULTAS FINGENDI.

§. 589.
Combinando phantasmata et praescindendo*), i. e. attendendo ad partem
alicuius perceptionis tantum, fingo**). Ergo habeo facultatem fingendi, §216,
poeticam. Combinatio cum sit repraesentatio plurium, ut unius, hinc facultate
identitates rerum percipiendi actuetur, §572, 155, facultas fingendi per vim
animae repraesentativam universi actuatur, §557, 576.
*) durch Trennen und Absondern. **) dichte ich.
Baumgarten Met XV, 26, §589