— XV 25 —
§. 586.
Insignis bonae memoriae defectus est obliviositas*). Error ex memoria
dependens lapsus memoriae**) dicitur. Iam memoria potest perceptionem antecedentem
in eo gradu eandem sistere cum sequente, in quo tamen non est
eadem. Ergo memoria est labilis, i. e. cui lapsus sunt possibiles. Memoria
non admodum labilis est fida***). Ingeniosis non est admodum fida memoria,
§576, sed acumine augetur eius fidelitas, §. 573.
*) Vergesslichkeit. **) ein Irrthum des Gedächtnisses. ***) treu.
Baumgarten Met XV, 25, §586