— 14 §26 —
      § XXVI. Idem et hac ratione demonstrari potest:
quae repraesentantur ut bona nobis et mala, in iis plura
nobis repraesentantur quam si non ita repraesentarentur,
ergo repraesentationes rerum quae ut bonae malaeve
nobis confuse offeruntur, extensive clariores quam
— 15 §26 —
si ita non proponerentur, § 16, hinc magis poeticae, § 17.
Tales vero repraesentationes sunt motiones affectuum,
ergo movere affectus poeticum, § 11.
Baumgarten MPh 14-15