— XV 25 —
§. 584.
Memoria minima esset, quae unicum minimum intentissime, saepissime,
recentissime reproductum, maxime debiles inter perceptiones antecedentes et
socias heterogeneas remississime recognosceret. Quo ergo plura, quo maiora,
quo remissius, quo rarius reproducta, post quo longius tempus heterogeneis fortissimis
perceptionibus transactum, §564, quo fortiores inter antecedentes et
socias perceptiones heterogeneas, quo intentius recognoscit, hoc maior est, §. 219.
Baumgarten Met XV, 25, §584