— XV 23 —
§. 578.
Acumen et ingenium strictius sumptum, hinc perspicacia, §572, 573, sunt
habitus theoretici, §577, 519, quo maiores sunt connati, hoc facilius augentur
exercitio, §577, 527. Idem valet de habitu sentiendi et imaginandi, §535, 558.
— XV 24 —
In quo notabilior ingenii defectus, stupidum*)
— 207 —
(pingue ingenium), acuminis,
obtusum caput**) est. In quo notabilior utriusque defectus, est homo bliteus***).
Omnis error, cum falsum cum vero pro eodem habeat, §515, est illusio facultatis
identitates rerum percipiendi, §576, 572, acumine impediendus, §. 573.
221. Hinc errores sunt occasio subtilitatum, §576, 323.
*) ein dummer. **) ein stumpfer Kopf. ***) ein abgeschmackter Mensch.
SECTIO VI.

MEMORIA.

Baumgarten Met XV, 23-24, §578