— XV 23 —
§. 576.
Cum omnia in hoc mundo sint partim eadem, partim diversa, §265, 269,
repraesentationes identitatum diversitatumque in iisdem, hinc et ingenii (fetus)
lusus*), i. e. cogitationes ab ingenio dependentes, et subtilitates**), cogitationes
ab acumine dependentes, actuantur per vim animae repraesentativam uni-
— 206 —
versi,
§513. Lusus ingenii falsi eius illusiones***), et falsae subtilitates inanes argutationes****)
vocantur.
*) Spiele des Witzes. **) Scharfsinnige Gedanken. ***) Betrug des Witzes.
****) Spitzfindigkeiten, leere Grübeleien.
Baumgarten Met XV, 23, §576