— XV 23 —
§. 575.
Identitates diversitatesque rerum, vel distincte percipio, vel sensitive, §. 521.
Hinc facultates identitates diversitatesque percipiendi, adeoque ingenium acumen
et perspicacia, §572, 573, vel sensitiva sunt, vel intellectualia, §402. Aesthetica
perspicaciae
est aesthetices pars de ingeniose et acute cogitando et proponendo.
Baumgarten Met XV, 23, §575