— XV 22 —
§. 573.
Facultas diversitates rerum percipiendi minima esset, quae duorum tantum,
fortissime perceptorum, maxime diversorum, unicam minimam diversitatem, inter
— XV 23 —
maxime debiles antecedentes et socias perceptiones heterogeneas, remississime
perciperet. Ergo quo plurium, quo minus notorum, quo magis eorundem, quo plures,
quo maiores diversitates, hinc discongruentias, inaequalitates, ergo et inaequalitates
rationum s. disproportiones*), dissimilitudines, quo fortiores inter antecedentes
et socias heterogeneas perceptiones, quo fortius repraesentat, hoc maior est,
§219. Habitus diversitates rerum observandi acumen**) est. Acutum ingenium
est perspicacia***).
*) Ungleichheit der Verhältnisse. **) Scharfsinnigkeit. ***) eine artige
oder feine Einsicht.
Baumgarten Met XV, 22-23, §573