— XV 21 —
§. 569.
Impeditur immaginatio 1) impediendo parum aut prorsus non imaginandi
sensationem secundum §543, et 2) reproductionem, praesertim 3) interruptam
debilioribus perceptionibus, quia ipsa continuatio non interrupta obscurat, §550,
4) ipsa reproductionis mora, dum interim multa vividius cogitantur, §564, 5) si
fortiores perceptiones sequatur, aut 6) comitetur heterogeneas, hinc tales sensationes,
aut imaginationes, aut perceptiones, vel singulas, vel simul sumptas,
§542, quaeque 7) parum aut prorsus non imaginando nunquam aut rarius sociae
fuerunt, §561, 221.
Baumgarten Met XV, 21, §569