— XV 21 —
§. 568.
Facilior fit imaginatio, §527, 1) si imaginandum clarius sensum est, §562,
2) saepius reproductum, §563, 3) per intervalla debiliorum repraesentationum,
ut
— 202 —
semper habuerit lucem novitatis, §549, 4) non ita pridem, §564, 5) debiliores
sequatur, et 6) comitetur perceptiones heterogeneas, §516, 549, hinc aut
nullas, aut non admodum claras sensationes heterogeneas, §562, 7) sequatur
autem aut comitetur repraesentationes, quae sociae imaginandi saepius fuerunt,
§. 561.
Baumgarten Met XV, 21, §568