— XV 21 —
§. 567.
Imaginationes a sensationibus distinguo 1) gradu celeritatis, §562, 2) status,
quem sistunt, praeteriti et praesentis, quem sensationes sistunt, impossibili coexsistentia,
§298. Hinc si imaginationes fortiores et debiliores sensationes sint,
quantum observatur, claritate aequales, tamen restat discrimen alterum, circumstantiarum
diversitas, §323. Ex quibus ubi patet ambas perceptiones non esse
sensationes, illam pro sensatione habeo, in qua maximam compossibilitatem et
nexum cum sensationibus sociis, imaginationibus, praesertim proxime praeviis,
et futurorum, praesertim instantium, perceptionibus clare percipio, §544. Ergo
alteram non esse sensationem clare cognosco, §38, 67.
Baumgarten Met XV, 21, §567