— XV 20 —
§. 565.
Phantasia minima esset, quae unicum fortissime sensum, §562, saepissime
reproductum, §563, et recentissime, §564, cum maxime debilibus et antecedentibus
et sociis perceptionibus heterogeneis, §529, tamen obscurissime repraesentaret.
Ergo quo plura, quo debilius sensa, quo rarius reproducta, post quo
— XV 21 —
longius tempus, quo fortioribus cum perceptionibus sociis et antecedentibus, quo
verius, clarius certius reproducere potest, hoc maior est, §. 219.
Baumgarten Met XV, 20-21, §565