— XV 20 —
§. 563.
Quae saepius sensi, saepius reproduxi, sunt partes plurium idearum totalium,
quam quae rarius, §514. Ergo illorum phantasmata in maiori nexu, §561,
cum pluribus notis adhaerentibus percipiuntur,
— 200 —
quam horum, §530, hinc
his sunt extensive clariora, seu magis vivida, §531. Quae rarius sensi, rarius
reproduxi, ob rationem oppositorum oppositam, §81, si sentiuntur, habent
maiorem novitatis lucem, quam quae saepius, §549. Ergo sensationes rarius
sensorum et reproductorum sunt, ceteris paribus, magis vividae, quam saepius
sensorum et reproductorum, §. 531.
Baumgarten Met XV, 20, §563