— XV 20 —
§. 562.
Cum repraesentem, hinc et imaginer, §557, pro positu corporis mei, §512,
ea, vero, quae externe sentio, propiora sint corpori, quam quae imaginor, §535,
558: patet, cur his illa possint clariora et fortiora esse, §538. Immo dum
sensationes imaginationibus coexsistentes eas adhuc obscurant, §542, nihil tam
clare imaginor, quam sensi, ita tamen, ut gradus claritatis in imaginatione a
gradu claritatis in sensatione dependeant, §. 561.
Baumgarten Met XV, 20, §562