— 157 —
      22) Velocitas planetae circa Solem ubique major
est velocitate paracentrica, hoc est accedendi ad Solem
vel ab eo recedendi
. Cum enim sit circulatio ad paracentricam
ut b ad √ee-pp (per 18, adde calculum ad 19), erit
major illa quam haec, si bb + pp major quam ee, quod utique
fit, cum bb major quam ee, seu b axis transversus quam e distantia
focorum. Id vero in ellipsibus planetariis nobis notis semper
contingit, quae non usque adeo a circulis differunt.
Leibniz Tent 157