— XV 17 —
§. 552.
Viglio*), dum externe clare sentio, dum sic sentire incipio, evigilo**). Si
consuetum in sano sensationes singulae claritatis gradum habent, sui compos***)
vocatur. Si quaedam ex iis apud aliquem tam vividae fiant, ut notabiliter
obscurent reliquas, extra se rapitur****) (sui obliviscitur, non est apud se).
Status sensationibus internis extra se rapti est
— 196 —
ecstasis*****) (visio, mota
mens, mentis excessus).
*) ich wache. **) ich erwache. ***) so sagt man, er sei bei sich selbst
seiner mächtig. ****) so kommt er von sich, so wird er ausser sich gegesetzt.
*****) eine Entzückung.
Baumgarten Met XV, 17, §552