— XV 16 —
§. 548.
Propositiones: Quicquid non experior, seu clare sentio, §544, non exsistit, s.
praeiudicium Thomisticum*), aut est impossibile; quicquid repraesentationi alteri
(partialiter) idem est, est ipsa illa perceptio; quae coexsistunt, vel succedunt sibi
invicem, eorum unum in alterum realiter influit, s. sophisma: post hoc, ergo propter
hoc
, sunt aptae fallaciis sensuum propositiones maiores, §546, hinc et praestigiis
efficacibus, §. 547.
*) das Vorurtheil des Thomas.
Baumgarten Met XV, 16, §548