— XV 16 —
§. 547.
Praestigiae*) sunt artificia fallendorum sensuum; si oriuntur ex iis fallaciae
sensuum, sunt efficaces**), si minus, sunt inefficaces***). Quo quis ergo
pluribus praeiudiciis cum sensationibus terminum communem habentibus laborat,
quo minus sibi cavet a vitio subreptionis, hoc plures apud ipsum praestigiae
possunt esse efficaces, §545. Apud liberum a praeiudiciis et vitiis subreptionis
omnibus omnes praestigiae inefficaces forent, §. 546.
*) Blendwerk der Sinne. **) kräftig. ***) unkräftig.
Baumgarten Met XV, 16, §547