— XV 15 —
§. 546.
Sensationes ipsae cum repraesentent statum corporis, vel animae, vel
utrius-
— 193 —
que praesentem, §535, tam internae, quam externae percipiunt actualia,
§205, 298, hinc et possibilia, §57, et quidem huius mundi, §377, sunt ergo
verissimae totius mundi, §184, nec ulla earum est fallacia sensuum, §. 545.
Quodsi ergo fallacia sensuum sit ratiocinium, vitium eius aut latet in forma, aut
in altera praemissa; si sit alius generis perceptio per vitium subreptionis pro
sensatione habita, duplex error est per praecipitantiam iudicantis ortus, facile
tamen reducendus ad casum secundum, §. 545.
Baumgarten Met XV, 15, §546