— 513 §89 —
89. Haec
civitas Dei, haec Monarchia, vere universalis, est mundus moralis
in mundo naturali, et id maxime sublime atque divinum
est in operibus Dei, atque in hoc revera gloria Dei consistit,
quoniam nulla daretur, nisi magnitudo et bonitas ejus a spiritibus
cognosceretur ipsisque admirationi esset. Respectu hujus
civitatis divinae datur bonitas proprie sic dicta, cum e contrario
sapientia et potentia ubique eluceant.
Leibniz Mon 513 §89