— XV 15 —
§. 544.
Cum sensus singularia huius mundi, hinc omnimode determinata, repraesen-
— 192 —
tent,
§535, 148, ut talia, hinc in universali nexu, §357, nexus autem,
praesertim relativi, repraesentari nequeant sine connexorum utroque, §14, 37,
in omni sensatione connexa cum senso, s. eo, quod sentitur, singula repraesentantur,
at non clare, hinc obscure maximam partem plerumque. Ergo in omni
sensatione est aliquid obscuri, hinc in sensatione etiam distincta semper aliquid
admixtum est confusionis. Unde omnis sensatio est sensitiva perceptio formanda
per facultatem cognoscitivam inferiorem, §522. Cumque experientia*) sit cognitio
sensu clara, aesthetica comparandae et proponendae experientiae est empirica.
*) Erfahrung
Baumgarten Met XV, 15, §544