— XV 15 —
§. 543.
Facilior fit sensatio externa 1) organi bene praeparati, §536, 2) sphaerae
sensationis, immo, 3) quantum fieri potest, puncto, §537, 4) corpus ad excitandum
modo convenienti motum in organo aptius et qualitate, §536, et 5) quantiate,
§538, si admoveatur, 6) non sensationes solum fortiores heterogeneae, sed et
7) debiliores non nihil quidem singulae, at plures, immo 8) perceptiones etiam
aliae admodum heterogeneae si impediantur, §542. Impeditur sensatio externa
1) organon sensorium impediendo, ne modo convenienti moveatur, 2) saltim
praestando, ut minus moveatur, §537, 3) sensibile removendo, 4) imminuendo,
5) prorsus impediendo, ne praesens fiat, 6) sensationem fortiorem excitando,
7) per plures sensationes, aut 8) plures perceptiones alias ita dispertiendo
attentionem, ut, singulae licet debiliores, tamen simul sumptae obscurent sensationem
impediendam, §542, 221.
Baumgarten Met XV, 15, §543