— XV 14 —
§. 542.
Sensationum magnum prae aliis singulis perceptionibus robur est, §512,
517. Hinc sensationes alias singulas obscurant, §529. Possunt tamen aliae
— XV 15 —
plures simul sumptae fortiores fieri una vel altera, praesertim debiliore, sensatione,
eamque vicissim obscurare, multo magis una sensatio potest obscurari per alteram
fortiorem
— 191 —
aut plures alias singulas debiliores, simul sumptas tamen
fortiores, §529, 517.
Baumgarten Met XV, 14-15, §542