— XV 14 —
§. 539.
Sensus minimus esset, qui unicum maximum proxime convenientissimeque
praesens in minimo gradu veritatis, lucis et certitudinis repraesentaret, §531,
538. Hinc quo plura, quo minora, quo remotiora, quo minus convenienter
moventia organon, quo verius, clarius, certius repraesentat, hoc maior est,
§219, 535.
Baumgarten Met XV, 14, §539