— XV 14 —
§. 537.
Quo magis movetur convenienter organon sensuum, hoc fortior, hoc clarior
est
— 189 —
sensatio, quo minus, hoc debilior, hoc obscurior est sensatio externa, §513,
512. Locus, in quo constituta tam convenienter adhuc movere organon sensus
possunt, ut clare sentiantur, est sphaera sensationis*). In sphaera sensationis
locus convenientissimus punctum sensationis est**).
*) eines jeden Empfindungs-Kreis. **) eines jeden Empfindungs-Punkt.
Baumgarten Met XV, 14, §537