— 486 —
      Fibrillae illae immensum quantum exiles, aut bullulae, quae sub cuticula
immensae tenuitatis ingens pro quantitate materiae vacuum comprehendunt,
necesse est, ut continuo corporum conflictu et attritione tandem conterantur, et
hac ratione comminutarum ramenta spatium vacuum interceptum tandem oppleant.
Quo facto spatium mundanum undiquaque perfecte plenum valida inertia
obtorpescet, motusque omnes brevi reducentur ad quietem.
Kant MoPh 486