— XV 13 —
§. 534.
Cogito statum meum praesentem. Ergo repraesento statum meum praesentem,
i. e. sentio*). Repraesentationes status mei praesentis seu sensationes**)
(apparitiones) sunt repraesentationes status mundi praesentis, §369. Ergo sensatio
mea actuatur per vim animae repraesentativam pro positu corporis mei,
§. 513.
*) ich empfinde. **) Empfindungen.
Baumgarten Met XV, 13, §534