— XV 12 —
§. 531.
Pone duas cogitationes claras trium notarum, sed sint in una clarae, quae
in altera obscurae sunt, prior erit clarior, §.
— 185 —
528. Ergo claritas perceptionis
augetur claritate notarum per distinctionem, adaequationem e. c. Pone duas
cogitationes claras notarum aequaliter clararum, quarum tres sint in una, sex
sint in altera: posterior erit clarior, §528. Ergo multitudine notarum augetur
claritas, §162. Claritas claritate notarum maior intensivea), multitudine notarum
extensive maiorb) dici potest. Extensive clarior perceptio est vividac). Vividitas
cogitationum et orationis nitord) (splendor) est, cuius oppositum est siccitase)
(spinosum cogitani dicendique genus). Utraque claritas est perspicuitasf). Hinc
perspicuitas vel est vivida, vel intellectualis, vel utraque. Perceptio, cuius vis
se exserit in veritate alterius perceptionis cognoscenda, et vis eius est probansg),
cuius vis alteram claram reddit, et vis eius est explicansh) (declarans), cuius
vis alteram vividam reddit, et vis eius est illustransi) (pingens), quae alteram
distinctam, et vis eius est resolvensk) (evolvens). Conscientia veritatis est
certitudol) (subiective spectata, cf. §. 93). Certitudo sensitiva est persuasiom),
intellectualis conviction). Cogitans rem et veritatem eius, ceteris paribus, plura
— XV 13 —
— 186 —
cogitat, quam cogitans rem tantum. Hinc cogitatio et cognitio certa, ceteris
paribus, maior est incertao), quae non est certa, §515. Cognitio iusto incertior
est superficiariap), adeo certa, ac requiritur, est solidaq). Quo clarior, quo
vividior, quo distinctior, quo certior cognitio est, hoc maior est. Perceptio
certitudinem alterius habens pro corollario et vis eius est vel persuasoriar), vel
convincenss). Certa perspicuitas est evidentiat).
a) ein schärferes, strengeres. b) ein verbreiteteres Licht. c) eine lebhafte
Vorstellung. d) das schimmernde der Erkenntniss und Rede. e) das trockne.
f) die Fasslichkeit, Verständlichkeit. g) die beweist, wahrmacht. h) die
entdeckt, anzeigt, woraus erhellt. i) die erläutert, aufhellt. k) die aufschliesst,
auseinandersetzt, entwickelt. l) Gewissheit. m) Überredung.
n) Überzeugung, Überführung. o) ungewisse Erkenntniss und Gedanken.
p) seichte, unsichre. q) sichre, gründliche Kenntniss. r) von überredender.
s) von überzeugender Kraft und Wirksamkeit. t) das völlig ausgemachte.
Baumgarten Met XV, 12-13, §531