— XV 10 —
§. 529.
Quod aliis clarius percipio, attendo*), quod aliis obscurius, abstraho ab
eo
**). Ergo habeo facultatem attendendi et abstrahendi, §216, sed finitas,
§354, hinc in certo tantum non maximo
— 184 —
gradu utrasque, §248. Quo plus
quantitati finitae demitur, hoc minus est residuum. Ergo quo magis attendo
uni rei, hoc minus possum attendere aliis: ergo perceptio fortior attentionem
admodum occupans obscurat debiliorem, seu facit a debiliori abstrahere, §528, 515.
*) daran gedenke ich, darauf habe oder gebe ich acht. **) das lasse ich
aus der Acht, das werfe ich in Gedanken weg, das verdunkle ich mir, das
entziehe ich meinen Gedanken.
Baumgarten Met XV, 10, §529