— XV 9 —
§. 525.
Notae repraesentationis sunt vel negativae, vel reales, §135. Quae priores
habet perceptio, negativa*), quae posteriores, perceptio positiva**) vocatur.
Perceptiones negativae vel essent totaliter***) tales, quarum singulae notae
— XV 10 —
negativae essent, quibus nihil perciperetur, §136, vel partialiter****) tales
sunt, quarum aliquae notae negativae sunt, aut vere, aut apparenter, §. 12.
*) verneinende. **) bejahende. ***) völlig verneinende. ****) zum Theil
verneinende Vorstellungen.
Baumgarten Met XV, 9-10, §525