— 14 §25 —
      § XXV. Affectus cum sint notabiliores taedii et voluptatis
gradus, dantur eorum repraesentationes sensuales
in repraesentante sibi quid confuse, ut bonum et
malum, ergo determinant repraesentationes poeticas, § 24;
ergo affectus movere est poeticum, § 11.
Baumgarten MPh 14