— XV 9 —
§. 522.
Repraesento mihi quaedam ita, ut aliqui eorum characteres clari sint, aliqui
obscuri. Eiusmodi perceptio, qua notas claras, distincta est, qua obscuras, sensitiva,
§521. Hinc est distincta, cui aliquid admixtum est confusionis et obscuritatis,
et sensitiva, cui aliquid distinctionis inest. Haec ex parte sequiori formatur
per facultatem cognoscitivam inferiorem, §. 520.
Baumgarten Met XV, 9, §522