— XV 9 —
§. 520.
Anima mea quaedam cognoscit obscure, quaedam confuse cognoscit, §510,
iam, ceteris paribus, percipiens rem, eamque diversam ab aliis, plus percipit,
quam percipiens rem, sed non distinguens, §67. Ergo, ceteris paribus, cognitio
clara maior est, quam obscura, §515. Hinc obscuritas minor, claritas maior
cognitionis gradus est, §160, 246, et eandem ob rationem confusio minor s.
inferior, distinctio maior s. superior. Unde facultas obscure confuseque seu
indistincte aliquid cognoscendi cognoscitiva inferior*) est. Ergo anima mea
habet facultatem cognoscitivam inferiorem, §57, 216.
*) das untere Vermögen zu erkennen.
Baumgarten Met XV, 9, §520