— XV 7 —
§. 517.
Quo plures notas perceptio complectitur, hoc est fortior, §23, 515. Hinc
obscura perceptio plures notas comprehendens, quam clara, est eadem fortior,
confusa plures notas comprehendens, quam distincta, est eadem fortior. Perceptiones
plures in se continentes praegnantes*) vocantur. Ergo perceptiones
— XV 8 —
praegnantes fortiores sunt. Hinc ideae habent magnum robur, §148. Termini
significatus praegnantis sunt emphatici**) (emphases). Horum scientia emphaseologia
est. Nominum propriorum non parva vis est.
*) vielsagende Vorstellungen. **) ein Nachdruck.
Baumgarten Met XV, 7-8, §517