— 382 —
Observationum barometricarum cum hypothesi consensus.
      Ex hac hypothesi etiam perspicuum fit vix explicabile illud e communi
sententia aëris in maiori altitudine ingenium. Reppererunt enim Maraldus ,
Cassinus aliique ex testimonio Monum. Ac. R. Sc. Paris.
, legem Mariottianam
circa compressionem aëris ponderi incumbenti proportionalem, in altiori elevatione
— 383 —
deficere. Quippe minorem ibi aëris densitatem reppererunt, quam quae
cum inferioris pondere collata secundum legem illam consequi debuerit. Ex
quo patet, aërem superiorem constare non particulis eiusdem generis, at minus
compressis, sed elementis in se specifice levioribus, quippe quarum sub eadem
compressione maius volumen ad idem pondus praestandum requiritur.
Kant Ign 382-383