— 398 —
Qui haec qualiacunque
nostra examinaverit, videbit me rationem veritatis a ratione actualitatis
sollicite distinguere. In priori solum de ea praedicati positione agitur, quae
efficitur per notionum, quae subiecto vel absolute vel in nexu spectato involvuntur,
cum praedicato identitatem, et praedicatum, quod iam adhaeret subiecto,
tantum detegitur. In posteriori circa ea, quae inesse ponuntur, examinatur non
utrum, sed unde exsistentia ipsorum determinata sit; si nihil adest, quod excludat
oppositum, praeter absolutam rei illius positionem, per se et absolute
necessario exsistere statuenda est; si vero contingenter exsistere sumitur, adsint
necesse est alia, quae ita, non aliter, determinando, exsistentiae oppositum iam
antecedenter excludant. Et haec quidem de demonstratione nostra generatim.
Kant ND 398