— XVII 130 —
§. 499.
Si quis umquam supernaturalis eventus in mundo optimo melior est,
quam naturalis, qua consectaria etiam, si quis umquam eventus possibilis mundi
optimi est naturaliter per naturam universam impossibilis: mundus perfectissimus
non est, qualem hunc naturalista significatu generaliori statuit, §498, 493.
Baumgarten Met XVII, 130, §499