— XVII 129 —
§. 496.
Cum natura etiam perfectissimi mundi universa sit finita, §468, non est
principium omnium accidentium, quae mundo optimo inhaerere possunt, sufficiens,
§430, 259. Pone ergo eventum reliquis in mundo optimo compossibilem
optimis optimum, sed naturaliter et ordinario non actuandum, pone eundem
supernaturaliter et extraordinario actuari posse; fiet in hoc etiam casu, ut
§484, supernaturale quid, immo miraculum ordini mundi perfectissimi convenientissime,
§482, 444.
Baumgarten Met XVII, 129, §496