— XVII 129 —
§. 495.
Pone eventum naturalem et supernaturalem in mundo perfectissimo sub
iisdem circumstantiis reliquis mundi partibus compossibilem, sed, qua consectaria,
aequaliter bonos. Naturalis aeque satisfaciet legi optimi in mundo ac
supernatu-
— 171 —
ralis, §482, simulque regulis perfectionis, quas ordo naturae
praescribit, §472, hinc pluribus, quam supernaturalis, §481. In hoc ergo casu
non fiet supernaturale quid, vel miraculum in mundo perfectissimo, §482, 445.
Baumgarten Met XVII, 129, §495