— XVII 128 —
§. 488.
Nihil prorsus sterile, §23, hinc nullum supernaturale, nullum miraculum
est sine corollario, seu rationato, posito hoc, ponitur iterum aliquid, §14, hinc
eius denuo rationatum, §23, et sic porro. Ergo omnis supernaturalis, omnis
miraculi ponuntur consectaria in indefinitum, §248, per status mundi post
eventum supernaturalem, post miraculum successivos, §30, 369.
Baumgarten Met XVII, 128, §488