— XVII 127 —
§. 485.
Supernaturalia et miracula per saltum absolutum essent impossibilia, §387,
hinc supernaturalia nulla, miracula nulla fiunt per saltum absolutum, §. 475.
Cum tamen eventuum in mundo naturaliter ordinaria ratio sufficiens proxima
sit natura cuiusdam entis contingentis, §472, 469, quando eveniunt supernaturalia
et miracula, eveniunt per saltum respectivum, §474, 386.
Baumgarten Met XVII, 127, §485