— XVII 127 —
§. 482.
Lex ordinis in mundo perfectissimo, §84, eaque una ex superioribus,
§182, haec est: Optimum compossibilium in mundo perfectissimo coniungatur optimo,
§444. Haec lex dicitur lex optimi in mundo, cf. §822, cui subordinatur lex
optimi in natura: optimum naturalium in mundo perfectissimo coniungatur optimo
,
§469, 444.
Baumgarten Met XVII, 127, §482