— XVII 126 —
§. 481.
Supernaturalia et miracula non sunt absolute extraordinaria, §475, 385,
nec contra ordinem mundi omnem, §359, 7, nec tamen sunt naturaliter ordinaria,
§472, 474. Cumque eventus non naturalis naturalibus coexsistens vel
succedens evenit contra ordinem naturae, supernaturalia et miracula sunt contra
omnem ordinem naturae universae. Ergo non eveniunt secundum normas certi
ordinis naturae communes, §472. Ergo sunt realtive ad ordinem naturae extraordinaria,
§384. Supernaturalia et miracula sunt extraordinaria respectu ordinis
— XVII 127 —
naturae universae, §472. Praeternaturale est extraordinarium respectu certi corporis,
aut mundi corporei, certi spiritus, aut nexus pneumatici, et ordinis
naturae in iisdem determinati, §474, 472, ita, ut contra hunc eveniat, §. 384.
Ergo non omne extraordinarium respectu qualiscumque ordinis naturae, non
omne, quod est contra qualemcumque naturae ordinem, est supernaturale, multo
minus miraculum, §. 474.
— 166 —
SECTIO V.

POSSIBILITAS SUPERNATURALIUM HYPOTETICA.

Baumgarten Met XVII, 126-127, §481