— XVII 126 —
§. 480.
Contra cursum naturae evenit eventus non naturalis naturalibus succedens,
§471, 473. Iam supernaturale et miraculum non est eventus naturalis, §474,
469. Ergo supernaturale et miraculum fit contra cursum naturae naturalibus
succedens, et quidem contra cursum naturae universae, §471. Praeternaturale
certo corpori, aut certo mundo corporeo, certo spiritui, aut certo mundo pneumatico
fit contra cursum naturae aliquem tantum, §474, 471. Hinc non omne
contra qualemcumque cursum naturae eve-
— 165 —
niens est supernaturale, vel
miraculum, §. 474.
Baumgarten Met XVII, 126, §480